Polydorus Vergilius

jeudi 17 novembre 2005, par Etienne Ithurria

POLYDORI VERGILII URBINATIS

DE RERUM INVENTORIBUS LIB. VIII.

Eiusdem in Dominicam precem Commentariolus. LUGDUNI, Apud Antonium Vincentium 1559. nb pagination correspondant à celle du scripteur.

lyc 110

polyd. Virg. 101 inf

... Haec omnia sub aruspicina sunt. Nam idem Cicer. ait : Sed quoniam de extis & de fulguribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota aruspicina sit pertractata. Atque haec est aruspicina, quam qui exercent, tum aruspices, tum extispices nuncupantur. In secunda autem parte eius divinationis, quae est artis, auspicia, sive auguria ponuntur. Auspicia quae ab avibus inspiciendis, sicut auguria ab avium gustu, vel garritu dicuntur, (102) Tiresiam Thebanum invenisse, Plinius in vii . autor est. Auguria vero idem testis ex avibus Caras, à quo Caria dicta est, reperit : ex caeteris vero animalibus adiecit Orpheus. Verum hiuscemodi augurandi artem quidam à Chaldeis ad Graecos, apud quos Amphiaraus, Mopsus, Chalchas, summi augures fuerunt, à Graecis ad Hetruscos, ab Hetruscis ad Latinos venisse volunt. In avibus autem tria erant divinandi genera : aliae enim aves volatu, ut praepetes, quarum volatum Phryges, teste Clemente, primi observaverunt. aliae cantu, ut oscines, aliae gustu futura praedicebant. Tertium genus ex tripudio solistimo futura indicabat. Porro solistima tripudia dicebantur auguria, quaesiebant quoties offa, quae pullis dabatur, aliquo modo cadebat in solum, ac ita à solo solistimum vocamus. Sed haec augurandi ars quanti facienda sit, Molossolamus Iudaeus, vir equidem sapientissimus, perspicuè demonstravit. Is enim, sicut Iosephus in primo Antiquitatum contra Appionem, ex Hecataeo tradit, cùm in bello esset, & vates quidam dum iter facerent, statim iusisset omnes eatenus consistere, quoad ex ave, quae in proximo erat, augurium ageret, tacitus sumpto raptim arcu, ac emissis sagittis, avem interemit : ac vati & nonnullis alijs id iniquo animo ferentibus, (103) Quid furitis, inquit, mali daemones ? haec enim avis suae ipsius salutis nesciens, nostri itineris eventum nobis potuit praedicere ? si enim praescire futura potuisset,, in hunc locum nequaquam venisset, metuens ut sagittis à Mossolamo Iudaeo peteretur. Caeterùm haec quantum olim apud omnes ferè gentes autoritatis haberet, multis in locis testatur Cicero de Divinatione....

polyd. Virg. 102 lire la page ci-dessus réf. #polyd. Virg. 101 inf

lyc 201

Polyd. Virg. les blasme fol 236

(235) ... Quamobrem spartana civitas, ut idem autor est, severissimis Lycurgi legibus obtemperans, aliquandiu civium suorum oculos à contemplanda Asia retraxit, ne illecebris eius capti, ad delicatius vitae genus prolaberentur, utpote quae audierat lautitiam, inde etiam immodicos sumptus, & omnia non necessaria voluptatis genera fluxisse. Quae ea omnia ipsa tamen sparte non potuit (236) ita abstinere, qui postraemo receperit : siquidem apud Graecos passim convivia magnificè & splendidè concelebrabantur, quorum moris fuit nominare eum cui poculum tradituri erant, quo una biberent. Mos iste hodie ubique propè gentium retinetur, sed certè quidem nescio quam salubriter, ne dicam, quam prudenter, ut quis edendo cogatur pro alterius arbitratu bibere. Nam idcirco cibum potumque capimus, ut corpus nutriatur : quare aequè debemus cibum potione temperare, atque fabricator murorum temperationem facit aquae, arenae & calcis, quae si nimis dura aut liquida sit, ut tenacior non est ad consolidandum murum, sic cibus multo liquore in stomacho fluctuans minimè alit. Fuit alius ipsorum Graecorum mos valde quidem honestus, ut in convivio virorum non accumberent mulieres, autor M. Tullius in Tuscu. & in Verrem. Redeo rursus eodem. Unde postea ad Romanos hanc mali contagionem transisse verisimile est, apud quos in dies magis magisque latius serpere : nam tanta erat conviviorum luxuria, ut facilè una mensa patrimonium, etsi amplum, absumeretur, magnuumque saepius Respubli. detrimentum pateretur. Quare Cato verus in hac parte vates, teste Plutarcho aiebat, difficile esse eam Rempub. salvam fore, ubi pisciculus pluris quam bos venit. Quod Iuvenalis Satyra II. (237) conquerens inquit :

Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum Creditor introitum solet expectare macelli, Et quibus in solo vivendi causa palato est. Egregius caenat meliusque miserrimus horum &c. Ex quo multae leges, quas Cato cibarias vocat, de coercendis sumptibus latae sunt. Sed quid de Romanis loquor ? nonne illa Cleopatra luxuriosissima centies sestertium , ut testis est Plin. in IX. hoc est, centies centenis sestertiis, quae faciunt ducenta quinquaginta millia aureorum nostrorum, caenata est, hausto unione pretiosissimo ? ...

lyc 240

polid. Virg. 464 cf texte complet à @890 soit lyc.890.

lyc 635

Polidore Virg. 546 LIBER SEXTUS. CAP. IX.

Qui primi apud nos instituerint, ut anniversaria iusta mortuis fierent, quarto etiam nonas Novembris, & ibidem de legitimo tempore lugendi mortuos, deque lugentium vestitu, eorundémque corporis habitu, ac quando luctus minueretur, & quare Francorum reginae, dum sunt viduae, albis utantur vestibus.

Mortuis iusta facienda Pelagius Romanus pontifex primus curasse fertur : quod Isidorus apostolis adscribit, qui & ipse illum modum exequiarum quae hodie fiunt, adauxit. Ambrosius id ab Hebraeis fluxisse ad posteros autumat, qui Jacob demortuum quadraginta dies luxere, & Mosen triginta : sat est enim id tempus sapienti ad lacrymas. Fuit & Romanis lugendi ratio, siquidem Numa dijs manibus sacra adiecit, cum Libitinae ara, sive Proserpina ea fuerit, ut multis persuasum est, sive Venus : Puerum trimo minorem lugeri vetuit : neque natu grandiorem, plures menses lugendum censuit, quàm vixisset annos. Tempus longissimi luctus coniugalis in decem menses extendit, non ut, sicut inquit Seneca lib. Epist. VII. tandiu faeminae lugerent, sed ne diutius. Testatur idem Ovidius, qui in primo Fast. Sic : (547)

Per totidem menses à funere coniugis uxor

Sustinet in vidua tristia signa domo.

Si qua vero mulier ante X. menses, ab obitu mariti nupsisset, probro notabatur, ut in lib. Codicis legitur, & ex decreto Numae, prout ait Plutar. vaccam praegnatem immolabat. Quod nempe institutum si hodie cum alibi, tum in nostra Anglia servaretur, raros utique haberemus de armentis vitulos, cum bona pars viduarum mulierum non expectet, dum tempus illud ab obitu virorum praetereat. Item in luctu faeminae purpuram atque aurum deponebant, albasque vestes, teste eodem Plutar. in Problema. induebant, idemque propinquos factitare voluerunt, ut quemadmodum mortui corpus, albis vestibus velarentur. Alba autem veste idcirco cadaver exornabant, quia solus albus color syncerus ac purus miniméque inquinatus est , & ob id mortuis aptissimus. Sic in evangelio legimus corpus Domini sindone involutum fuisse, quo vocabulo lineum velum significatur. Mox eandem purpuram & aurum cum eluxissent, sumebant. autor Livius. Hinc arbitror natum, ut hodie reginae Francorum post mortem viri, albis tantum induantur vestibus, & si qua vidua sit, regina alba vulgo vocitetur. Apud Iudaeos luctus XXX. diebus finiebatur, id quod apud Anglos quoque servatur. Praeterea lugentes induebant saccum : sic Iacob (548) flevit Ioseph, & David operto capite, Absalon. testis est Hieron. Item caput barbamque radebant. Esaias : cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba radetur. Contrà nostris barba promittitur...

lyc 753

Polid Virg. 416

Unde apud nostros moris sit, spargere pecuniam in populum, , dare epulum & strenam, ducere choreas, edere spectacula, exire Calen. Maij in agros, currere Cal. Martiis per arva cum faculis accensis, & per dominica natalitia ministrum quempiam facere dominum, ac ante initium quadragesimae induere personas. CAP. II.

Praeter ea quae proximè exposuimus, ex eodem Ethnicorum luxuriae fonte manavit, ut cum coronatur Romanus pontifex, Imperator, & Rex, alijve principes aliquo insigni honestantur honore, mos sit spargere in populum, non vestes, non unguenta, id quod Romanos Imperatores factitasse superiore capite ostendimus, sed numos argenteos, vel aureos, quo sic futurae liberalitatu signum ab inita statim dignitate appareat. Solent simul epulum, hoc est, publicum convivium civibus, & praesertim in nuptiis dare, quod veteres (416) praecipuè Romani, sive in triumphis, sive in ludis, sive in funere ad sepulcrum, pro haereditatum facultatibus facere consueverant. Iuvenalis : Unde epulum possis centum dare Pythagoreis. Et Tranquillus idem passim attestatur. Est haud dubio procul & ab ijsdem usus dandi strenam, id est, munus quod in principio anni, boni ominis gratia datur : quando idem Tranquillus scribit, equites Romanos solitos fuisse quotannus strenam Augusto Caesari in Capitolio etiam absenti Calend. Ianua. conferre, quod hodie etiamnum apud nos ubique servatur, diverso tamen modo. Itali enim summi viri dant infimis, in Anglia vero inferiores deferunt strenam superioribus, & regi cuncti principes, qui tamen dantibus aliquid contrà donat, quo liberalitas ut boni ominis nuntia mutuo communicetur. Quod etiam sine munere, cum primum anni incipientis diem, more veterum, ut est testis Plinius laetis precibus nobis vicissim faustum generatim ominamur...

lyc 890 de precatione...

Polid. Verg. 466 cf aussi notre article Evangile.

(p.463) Qui primum docuerit modum orandi, & cur in Orientem versi oremus, ac unde mos concionandi, & de perfecto concionandi modo, atque quando eucharistia instituta, déque primo eius usu. CAPUT IX. ...(p.464) Proximum est, ut vel de nostrarum caerimoniarum ratione dicamus, quae non animalium cruorem, non hominum caedem, sed synceram fidem puramque mentem poscit. Et quia Deus ea potissimum de causa, uti suprà exposuimus, nos fecit, ut statim geniti ipsum coleremus, atque ut Chrysostomus homilia XXIII. in Matth. ait , bonis potiremur aeternis, eaque tantum precando postularemus, ideo à perfecto orandi modo initium faciemus. Duo sunt, Lactantio testificante, quae Deo à nobis offerri debeant, donum & sacrificium : donum in perpetuum, sacrificium ad tempus : de hoc paulo post. Donum est integritas animi : si enim Deus non videtur, iis rebus coli debet quae non videntur, cuiusmodi sunt virtutes animi, & iustitia. Ad quam haud dubiè , sicut Cicer. De Legib. Suspicatur, nos esse natos intelligere debemus. Summus igitur colendi Dei ritus est, ex ore iusti hominis ad Deum directa laudatio : quae tamen ipsa ut Deo sit accepta, & mansuetudine & timore & pietate maxima opus est. Quod in primis illi prisci Hebraei, prout non uno in loco supra demonstravimus, factitarunt, atque ut nos illud ipsum faceremus, servator noster CHRISTUS primus iussit dicens : Estote ergo perfecti, quemadmodum & pater vester caelestis perfectus est. Et inde subiungit : Tu autem cum oras, intra in cubiculum (465) tuum, & clauso ostio tuo, ora patrem tuum qui est in occulto, & pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi. Orantes vero nolite multum loqui, sicut Ethnici faciunt, putant enim quod multiloquio suo exaudiantur. Et subdit : Sic ergo vos orate : Pater noster qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo & in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et remitte nobis debita nostra , sicut & nos remittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos à malo. Amen. Haec ex evangelista Matthaeo, apud quem Hierony, non quotidianum, secundum Cypriani sententiam, sed supersubstantialem panem legit. Contrà & Cyprianus legit non dimitte, sed remitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus. Et haec admonui, ut utramque lectionem intelligas haud quaquam ex recentioribus esse, & rectius legi remitte, quam dimitte. Cyprianus in Expositione eius dominicae precationis non iniuria quosdam admonet, qui plus sapere quam oporteat videri volentes, hanc ut vulgarem & cunctis communem minus usurpant, qui inquit : Quae enim potest magis spiritalis (sic) esse oratio, quam quae à CHRISTO nobis data est ? a quo nobis & spiritus sanctus missus est ? Quae vera magis apud patrem precatio, quam quae à filio, (466) qui est veritas, de eius ore prolata est ? ut aliter orare quam docuit, non ignorantia sola sit, sed culpa : quando ipse posuerit, & dixerit : Reiicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. haec ille. Quomodo autem orandum sit, CHRISTUS ipse apud Ioannem docet, dicens : Spiritus est Deus, & eos qui adorant eum, spiritu ac veritate oportet adorare. Cyprianus item secreto orandum esse ex praecepto dominico demonstrat, quia Deus non vocis, sed cordis auditor est : nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes videt....

lyc 953

polid. verg 456

Cunctas ferè gentes quondam daemonibus malis humanas immolasse hostias, & ibidem quid esset ver sacrum, & quando primum eorum oracula obmutuerint, ac de primo usu aquae, quam dicimus sanctam. CAPUT VIII.

Sed agè, iam dicamus de dijs gentium, déque eorum sacrificiis ac mysterijs, qui tamen (456) tantum aberat ut dij essent, ut etiam cacodaemones sese praeberent, nullaque alia hostia nisi humana litari vellent, quasi cruoris humani repleti tum demum propitij essent, cùm maximè laesissent. O dementiam hominum, ô infelicem vitam. Ecqui erant isti dij, qui suos cultores parricidijs inquinabant, omnibus generatim malo erant ? Pater filium unicum, mater dilectam filiam daemonibus tanquam ovem mactabat. Iudaei qui lege neglecta aberraverant, in valle filiorum Hennon, teste Hieronymo, quam Christus apud Matthaeum gehennam nominat, filios igni exustos devovebant, immolabantque daemonio Moloch. Rhodij hominem Saturno immolabant. In Salamine insula, home Agravalae Cecropi filiae caedebatur. Diomedi in templo Palladis, quod etiam ipsi Diomedi & Agravalae commune erat, homo offerebatur, qui ab adolescentibus ter circum aram ductus, tandem à sacerdote hasta percussus, & in rogo impositus cremabatur. Apud Cypros humanam hostiam Iovi Teucrus immolavit, idque genus sacrificij posteris tradidit, quod postea imperante Hadriano, est sublatum. Erat lex apud Tauros gentem inhumanam feramque, uti Dianae hospites immolarentur. Galli Hesum atque Teutatem humano cruore placabant. Unde Lucanus : (457)

Et quibus immitis placatur sanguine diro

Teutates, horrensque feris altaribus, Hesus.

... suit une longue compilation détaillée des sacrifices de toutes natures. A analyser.

lyc 963

Polid. Verg. fol 416 inf

...Item imitamur & naviter ipsos priscos in psallendo saltandoque, nam illi ita in statiuis ferijs factitabant, testis Vergilius :

Pars pedibus plaudunt choreas, & carmina dicunt. Idem.

Immemores nostri festas duxere choreas.

Morem autem eiusmodi choreas ducendi Livius (417) ab Hetruscis ad Romanos profectum dicit. Sed & haec omnia Zacharias pontifex simul testatur, simul prohibet : Si quis Calend. Ianuarij ritu ethnicorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum, aut mensas cum lampadibus vel epulas in domibus praeparare, & per vicos & plateas cantatores & choreas ducere ausus fuerit, anathema sit. Scriptum leges hoc praescriptum in Decretis cano. causa , quam suprà in consimilem rem adduximus. Verum quam belle servetur, ex eo licet existimare, quod nunc nulla alia de causa sit gratior festus iuventuti, quam ut otium sit ad choreas ducendas, & id cumprimis apud Italos. Solemus vel more priscorum, spectacula edere populo, ut ludos, venationes, palaestras, cursus hastarum, equorumque ad metam è carceribus, recitare comoedias, item in templis vitas divorum ac martyria repraesentare, in quibus ut cunctis par sit voluptas, qui recitant, vernaculam linguam tantum usurpant. Sic olim apud Romanos in primis, in theatris poëtarum recitabantur poëmata, in amphitheatris bestiarum, gladiatorumve ludicra fiebant, varijsque per urbem ludi, quibus plebs oblectaretur. Est item consuetudinis, ut iuventus promiscui sexus laetabunda Calend. Maij, exeat in agros, & cantitans inde virides reportet arborum ramos, eosque ante domorum fores ponat....

lyc. 1059

#Polid. Virg. 604 in pr.

Liber septimus : Quando primum ordo monasticus tribus votis astrictus fuerit, & quis primus ea vota introduxerit, vestitumque religiosum, cum novo vitae modo, ac ordo ipse abiverit (sic) in plures familias. (p. 596)

(p. 604 )... Atque monachi primi omnium introduxerunt in Ecclesiam Dei vota sacra, & vestimentorum profanorum religionem. Nam illi monachi superiores, ut proximo capite ostendi, pro suo arbitratu vestiebantur. Nec Iudaeis indumentum aliquod interdictum erat, praeter id quod esset lana &lino contextum, sicut Deuteron. cap.XXII. patet. Item modum orandi quam longissimum, ieiunia frequentiora, & piscium escam assiduam, ad extenuandum corporis robur, quo sui debiliores militiam Christi exercerent. Sed & de reliquis initiatorum ordinibus, eorumque initijs iam dicamus.

SPIP | squelette | | Plan du site | Suivre la vie du site RSS 2.0