Agrippa de Nettesheim 1486 - 1535

mardi 6 septembre 2005, par Etienne Ithurria

Notre scripteur se renvoie une vingtaine de fois au De incertitudine et vanitate scientiarum... Voici ces textes complets. Occasion de rappeler leur importance, après, entre autres, Pierre Villey, André Tournon, Michel Simonin (... " Montaigne rencontre dans le de incertitudine... de Cornelius Agrippa, dont on sait qu’il l’a longuement pratiqué, une charge plus vive encore contre la rhétorique..." in Montaigne e l’Italia p.126 Slatkine 1991), après Jean Céard (Pochothèque Essais p.601... le très important de incertitudine avec plus de 50 renvois à notre Agrippa dans l’index final). On profitera bien, aussi, du Agrippa et la crise de la pensée de la Renaissance de Charles Nauert (1965, traduction française édit. Dervy 2001 in Bibliothèque de l’Hermétisme) : l’index est éclairant pour l’influence d’Agrippa sur Montaigne.

Constatons surtout, comme nous l’avons déjà fait dans notre ouvrage Rencontres pour ces pages du lycosthenes

p.93,224,229,318,444,439,497,680,682,683,691,767,772,777,873,970,1056,1123,1124)

la très forte focalisation de la quasi totalité de ces quelques renvois par rapport aux Essais de Montaigne. Nous renvoyons à l’édition Villey Puf, éventuellement à l’édition Céard, Pochothèque, pour quelques-unes des convergences, sans prétendre à l’exhaustivité. Les connaisseurs pourront compléter d’eux-mêmes... Les italiques sont en général du texte, les gras de moi.

LYCOSTHENES

29 de affectibus nostris, qui in aliis probantur. Alexandre et le pirate 388 (de nobilitate 355)

32 de agricultura Lysandre et Cyrus 355 (de agricultura 322)

35 de ambiguë dictis

93 de astrologia & astronomia. (anonymae Thales...) 127 (115)

224 de curiositate. (Thales). Cf lyc 93 même réf. 127 (115)

252 de discordia (Demarathi) 319 (de oecon. priv. 292).

318 de eloquentia (Thucydidis/Archidamus/Pericles cf Essais) 49 (de rhetorica 45).

445 de gubernatione (Socratis) 229 (de politica 210 sans Socrate... ?)

489 de impudicitia, militum in Caes. 233 corrigé en 273 (de arte meret. 251).

682 de medicina contempta (Hadrien) 433 (de medic. oper. 393).

684 de mendacio les plus saincts personages ont menti 517 (de theol. Prophet. 469...)

691 de mercedis cupiditate (Corax) 50 (de rhetorica 45...)

767 de musica contempta... (Antisthenes) 84 (de musica 76).

772 de musica contempta (Philippi regis) 84 (de musica 77)

777 de navigationis periculo vie des nautoniers...317 (de oecon. in gen. 290 )

873 de pictura (Zeuxis) 103 (de pictura 93)

970 de sapienter dictis (Pericles) 402 inf (de nobilitate 365 inf).

1056 de eo quod veritatis simplex sit oratio 3 (de scientiis in generali).

1123 de uxore ducenda (Metellus) 318 (de oeconomia privata 291).

1124 de uxore non ducenda (Socratis) 322 in pr (de oecon. priv. 294)

Voici, pour rappel, ce que nous écrivions, en 1995, dans notre Introduction.... lectures autres... :

" Agrippa Cornelius, 20 références . Auteur allemand bien repéré par Villey :

De incertitudine et vanitate scientiarum et artium atque declamatio

notamment pour la critique de la médecine. cf lyc. 682 de medicina contempta - Agrippa 433- et Essais 768 A :

Et Adrian l’Empereur crioit sans cesse, en mourant, que la presse des medecins l’avoit tué. !

Plus significatif, peut-être cette observation du scripteur, qui est, comme on l’a dit au tout début de cet article, obsédé par le rapport au réel, lyc. page 35, de ambigue dictis :

lerreur qui se commet ez parolles a raison de leur ambiguite en engendre un autre ez choses mesmes

Voici l’avis au lecteur - édition Bibliothèque Nationale R 26 102- du de Incertitudine... :

Ad lectorem Inter Divos nullos non carpit Mommus :

inter Heroas monstra quaeque insectatur Hercules :

Inter Daemonas rex Erebi Pluto irascitur omnibus Umbris :

Inter philosophos ridet omnia Democritus :

Contra, deflet cuncta Heraclitus :

Nescit quaeque Pyrrhias :

Et scire se putat omnia Aristoteles :

Contemnit cuncta Diogenes :

Nullis heic (sic) parcit Agrippa,

Contemnit : scit, nescit : flet, ridet : irascitur, insectatur : carpit omnia :

Ipse philosophus, daemon, heros, deus & omnia.

nihil scire felicissima vita

Belle synthèse et beau programme. Montaigne aussi a lu notre Agrippa de Nettesheim.

On pourra se reporter aussi pour Agrippa à l’Automne de la Renaissance, édition Vrin, 1981 page 281 et à La Glose et l’Essai d’A. Tournon, passim page 227..."

TEXTES

lyc 29 de affectibus nostris, qui in aliis probantur. Alexandre et le pirate 388 (de nobilitate 355) Agrip. 388 (p. 355 de mon édition)

DE NOBILITATE.

....Haec itaque ex sacris literis prosequi libuit, ut ostenderem ab initio mundi nullam fuisse nobilitatem, quae non sceleratum habuerit initium, etiam in populo Dei, nec aliud esse nobilitatem quam gloriam & praemium publicae iniquitatis : in qua quo pollutior vita, eo praeclarior : (355) quo plus scelerum, eo plus praemii & gloriae, sicut non inscitè comprehensus Diomedes pirata ille ait ad Alexandrum, inquiens : Ego quia uno navigio latrocinor, accusor pirata : tu quia ingenti classe id agis, vocaris Imperator : si solus & captivus esses, latro eris : si mihi ad nutum populi famularentur, vocarer Imperator. Nam quoad causam, non differimus, nisi quia deterior est qui capit improbius, qui justitiam abjectus deserit, qui manifestius impugnat leges. Quod enim ego fugio, tu persequeris, quos ego utcunque (sic) veneror, tu contemnis : meae fortunae iniquitas & rei familiaris angustia, te fastus intollerabilis & inexplebilis avaritia furem facit. Si fortuna mea mansuesceret, fierem forte melior : at tu quo fortunatior, nequior eris. Miratus Alexander hominis constantiam, jussit adscribi militiae, ut posset deinde salvis legibus militare, hoc est, latrocinari. (nb force des expressions ! piraterie devenue légale ! Selon que vous serez puissant ou misérable...) Iam vero progredientes ad ethnicorum historias, similiter ostendamus ipsam nobilitatem non aliud esse quam improbitatem, furorem, latrocinium, rapinam, homicidium, luxum, venationem, violentiam à pessimis ubique principiis ortam, pejoribus persecutam, turpissimum semper habuisse exitum : quod in aliis quatuor famatis monarchiis, deinde in caeteris quoque nobilium regnis constabit...

lyc 32 de agricultura Lysandre et Cyrus 355 (de agricultura 322)

Agrip. 355 DE AGRICULTURA ( CAPUT LXXIV. p.322 de mon édition).

Agricultura itaque, cui & pastio annexa est, & piscatio atque venatio, tanto apud Priscos in honore fuit, ut nec Romanos Imperatores, potentissimosque Reges, & Duces puduerit agros colere, semina tractare, arbores inserere. Ad hanc se contulit deposito imperio Diocletianus,(Essais 267 B) (323), & dimissa regni administratione Attalus. Cyrus quoque, magnus ille Persarum Rex, gloriari plurimum solebat, cum venientibus ad se amicis hortum ostenderet suis manibus consertum, & arbores sua manu in ordinem positas.( Essais 244 A, 250 A...) Sed & Seneca plantavit platanos ; sua manu piscinas effodit, aquas diduxit, nec alibi libentius erat, quam in agris. Hinc illa nobilissimarum familiarum cognomenta, Fabiorum, Lentulorum, Ciceronum, Pisonum, à multitudine videlicet horum leguminum.

lyc 35 de ambiguë dictis... Agrippa 22

lerreur qui se commet ez parolles a raison de leur ambiguite en engendre un autre ez choses mesmes Agrippa 22... Mot erreur masculin ou féminin au xvi ième s. Normal, comme chez le scripteur et chez Montaigne. Le français engendre étant un mot du scripteur, signalons à titre indicatif que le couple engendrer/erreur est deux fois in Essais 312 B, ou encore 528 A... Quand nous disons que l’infinité des siècles tant passez qu’avenir, n’est à Dieu qu’un instant ; que sa bonté, sapience, puissance sont mesme chose avecques son essence, nostre parole le dict, mais nostre intelligence ne l’apprehende point. Et toutesfois nostre outrecuidance veut faire passer la divinité par nostre estamine. Et de là s’engendrent toutes les resveries et erreurs desquelles le monde se trouve saisi, ramenant et poisant à sa balance chose si esloignée de son poix. Rapprocher la page des Essais 527 A...La plus part des occasions des troubles du monde sont Grammairiennes.

CAPUT III DE GRAMMATICA (p. 21 de mon édition).

... Simili modo tranquillum imperium ajunt, ubi omnia Principis libidini obsecundant : foelicissimum, ubi populus luxu defluit, & otio. Similibusque admodum multis & medicina, & leges, & canones corrupti sunt expositionibus, quibus cogunt ipsas etiam sacras literas, ipsumque Christum à se dissentire, contorquentes illas non ad sensum Spiritus sancti, nec ad communem hominum salutem, (21) sed ad suum ipsorum compendium. Ex qua re saepe gravissima imminuerunt pericula, ut solet error in vocabulis errorem parere in rebus. Cujusmodi deceptus quondam Rex primus Hebraeorum Saul in verbo Zobar, quod & masculum significat, & memoriam : cum dixisset Deus ; Delebo memoriam Amelech, ipse Saul putabat, si mares (nb mas, maris, le mâle) abstulisset, se satisfecisse praecepto. Contigit & Graecis & Italis similis error in verbo Phos, quod & hominem significat & lumen. Unde quondam Saturnalium cultores verbi ambiguitate decepti, hominem quotannis Saturno immolarunt, dum illum accensis luminibus aeque placere potuissent. Quae gens tam stulta, tandem Hercule magistro resipuit. Tandem etiam Theologi, & fratres cucullati, sese Grammaticis inserentes, de verborum significatione cum multis haeresum appendicibus digladiantur, evertentes Scripturas occasione Grammaticae, interpretes mali effecti eorum, quae benè dicta sunt, homines vani & verè infelices, per artem suam semetipsos excaecantes, fugientes lumen veritatis : & dum virtutem dictionum curiosè nimis scrutantur, sensum Scripturarum nolunt intelligere, sed nulla vocabula tenentes circa illa morantur, subvertentes & amittentes verbum veritatis. Sicut narratur de sacrificulo (22) illo, sive verum, sive fabula sit, qui cum plures haberet hostias, ne in Grammaticam commiteret, in haec verba consecravit : haec enim sunt corpora mea...

lyc 93 de astrologia & astronomia. (anonymae Thales...) 127 (115)

Agrip. 127 DE ASTRONOMIA. CAPUT XXX. (p.115 de mon édition).

... Quin & galaxias, hoc est, lacteus circulus, quid sit, adhuc ab Astrologis ignoratur. Transeo etiam de excentris, concentricis, epicyclis, retrogradationibus, trepidationibus, accessibus, recessibus, raptibus, caeterisque motibus, & motuum circulis sermonem prorogare, cum omnia haec non sint nec Dei, nec naturae opera, sed Mathematicorum monstra, (115), & fingentium nugae, à corrupta Philosophia, & Poëtarum fabulis derivata, quibus tamen veluti rebus veris, & à Deo creatis, aut à natura firmatis, non pudet magistros illos tantum attribuere fidei, ut in has nugas veluti causas referant, quaecunque in istis fiunt inferioribus, illosque confictos motus dicunt esse principia omnium motuum inferiorum. Astronomos istos Anaximenis serva non spernendo dicto opportunè castigavit ; haec enim consueverat una cum hero Anaximene ambulare : qui cum quodam die sydera inspecturus, domo maturius exivisset, immemor situs loci, dum securius coelum intuendo explorat astra, in subjectam cecidit foveam, dixitque tunc ancilla : Miror, here, qua ratione, quae in caelo sunt praescire existimas, cum, quae sunt ante pedes, nequeas praevidere. Legitur eadem facetia Thales Milesius ab ancilla Tressa correptus. Haud absimile de illis ait Tullius, inquiens : Astrologi dum coeli scrutantur plagas, quod ante pedes est, nemo eorum spectat. Ego quoque hanc artem à parentibus puer imbibi : deinde non modicum temporis & laboris in ea amisi, tandem didici totam hanc, & omnem, nullo alio fundamento inniti, nisi meris nugis & figmentis imaginationum, taedetque & poenitet insumptae olim operae, cuperemque omnem illius (116) memoriam usumque expoliare, abjicique jamdudum ex animo, nec reassumerem unquam, nisi me potentum violentae preces (qui solent nonnunquam ad indigna artificia etiam magnis probisque ingeniis abuti) saepe rursus impingere compellerent, suaderetque domestica utilitas me aliquando illorum frui debere stultitiâ, & nugas tantopere cupientibus nugis obsequi : dici quidem nugis, quid enim habet Astrologia, nisi meras Poëtarum nugas & fabulas, portentosaque, quibus coelum ipsum refertissimum commenti sunt ? (nb même réf. à lyc. 224).

lyc 224 de curiositate. (Thales). Cf lyc 93 même réf. 127 (115) Agrip.127 nb même renvoi à lyc. 93.

lyc 252 de discordia (Demarathi) 319 (de oecon. priv. 292). Agrip.319 CAPUT LXVII. De OECONOMIA PRIVATA. (p.292 de mon édition).

(291)Privatae oeconomiae vis tota in conjugio est : unde Metellus Numidicus censor, cum populum Romanum ad matrimonia capessenda adhortatur : Si sine uxore possemus, Quirites, esse, inquit, omnes ea molestia careremus : sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commodè, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est. Haec ita narrat Aulus-Gellius. Neque enim sine uxore ulla domus aut res domestica stare & durare potest : nam sine uxore nec extendi progenies, nec vocari haeres, nec appellari haereditas... & si habet, moritur in ea, ut peregrinus in diversorio. Qui uxorem non habet, etiam si locupletissimus sit, nihil ferè habet quod suum sit, quia non habet cui possit relinquere, nec cui confidere ; omnia sua patent insidiis, furantur illum servi, defraudant (292) socii, contemnunt vicini, negliguntur amici, insidiantur propinqui, filii si quos habet extra conjugium, sunt sibi ignominiae : neque nomen familiae, neque avorum imagines, neque opes suas, vetantibus legibus, illis relinquere potest, cumque ipsis ab omnibus publicis muneribus & honoribus legislatorum omnium consensu propulsus est. Neque enim dignus est regere civitatem, qui domum regere non didicit : nec gubernare Rempublicam, qui rem privatam & familiarem nunquam cognovit, quae est illius verissimum exemplar & imago. Noverant hoc Graeci, qui, cum Philippus Macedo disfidentes eos pacare studeret, & Leontius Gorgias de Graecorum concordia librum recitasset in Olympia, utrunque respuentes irriserunt, quod alios concordare studerent, qui domi suae nullam concordiam stabilire possent. Erant enim Philippo domi disfidentes filius & uxor, Gorgiae autem uxor & ( ancilla ? mot illisible) : quorum ergo praesumpta pru(dentia ?....) & authoritas domesticas rixas sedare non poterat, nec illos exteriores discordias sapienter posse componere putabant. Qui igitur civitati & Reipublicae praeficitur, nisi se ipsum & domum suam, remque privatam regere sciat, is planè (inauspicato) praeficitur... (nb voir suite du texte à lyc. 1124).

lyc 318 de eloquentia (Thucydidis/Archidamus/Pericles cf Essais) 49 (de rhetorica 45). Agrip.49 DE RHETORICA p.45 de mon édition.

... Hanc Lacedaemones omnino reprobarunt, aestimantes proborum hominum sermonem non ab arte, sed à pectore proficisci oportere. Antiqui etiam Romani sero admodum Rhetores in urbem admiserunt ; cumque post multam controversiam ostendere Cicero conatus esset, orandi facultatem non tam ab arte, quam (45) à prudentia proficisci, atque idcirco opus de perfecto Oratore scripsisset, tamen ille Orator quem ipse velut exemplar ibi fabricat, non omnibus probatus est, quin & Bruto ipsi singularis integritatis viro admodum suspectus visus est, semperque vicit sententia Rhetorum benè dicendi praecepta hominum vitae plus officere quam prodesse, atque ut liceat verum fateri, constat totam illam, ac omnem Rhetoricae disciplinam nihil aliud esse, quam assentationis adulationisque (& ut quidam audacius dicunt) mentiendi artificium, ut quod rei veritate efficere non possit, persuadeat fuco orationis, quemadmodum de Pericle Sophista ait Archidamus (ut author est Eunapius) qui interrogatus, num esset illo potentior, respondit ; Et si Pericles bello à me victus sit, ea tamen praeditus est facundia, ut cum de iis ratiocinetur, non victus, sed victor appareat : atque de Carneade ait Plinius, quod ipso argumentante, quid veri esset, haud facile discerni poterat : de eodem traditum est, quod cum pro justitia multa publicè eleganter & sapienter disseruisset, postridie non minore doctrina atque copia contra justitiam perorasse. Erat apud Syracusas Corax, Rhetor... (voir à lyc. 691 pour la suite du texte.)

lyc 445 de gubernatione (Socratis) 229 (de politica 210 sans Socrate... ?) fac. Agrip. 229 DE POLITICA. CAPUT LV. (sans doute p. 210 de mon édition).

... Apud Romanos olim democratiae propter senatus authoritatem mixta erat aristocratia (multa enim apud populum, nonnulla apud senatum imperabantur ;) hodie multis locis reges & principes pro arbitrio imperant, tamen optimates provinciarum ac magistratus consiliis rebusque gerendis adhibent. Atque hinc oritur quaestio, quae Respub. tutior sit ; an in qua princeps malus & consiliarii boni, sive ubi princeps bonus probusque, sed consiliarii pravi. Marius Maximus, & Julius Capitolinus, ac multi alii priorem eligunt : quibus tamen alii multi graves authores non adsentiuntur, cum experientia ipsa videamus, saepius à bono principe malos corrigi, quam malum principem à bonis emendari.Tandem (210) vero ut Respublica optimè administretur, nulla philosophia, nulla ars, nulla scientia praestat, sed probitas rectorum. Optimè enim unus, optimè pauci, optimè populus imperant, si probi sunt : pessimè autem, si sint improbi. Sed quod omnem vincit improbitatis temeritatem, cum agrum colere, gregem pascere, navim regere, familiam gubernare, filios educare, multi se aut ignorare, aut nescire, aut non posse fateantur, tamen magistratum in urbibus agere, Regem & Principem se gerere, & quod difficillimum est, populis & nationibus imperare, nemo sibi à natura negatum putat. Caeterum quod spectat hic ad civilium legum scientiam, quibus omnes Respublicae & civitates constant, reguntur, augentur atque servantur, dicemus inferius.

lyc 489 de impudicitia, militum in Caes. 233 corrigé en 273 (de arte meret. 251).cf Essais 300 A et 729 A...) Agrippa. (273) DE ARTE MERET. CAPUT LXIII. p. 251 de mon édition.

... Etiam matronis Romanis meretricari volentibus, non solum impunitatem, verum etiam immunitatem coucessit (sic pour concessit), salariaque ex publico aerario meretricibus statuit. Et jam senatusconsulta quaedam amatoria & meretricia, sive futuaria (sic) invulgavit, eaque de nomine matris sive conjugis suae Semiramida jussit appellari : insuper & genera quaedam libidinum adinvenit, quibus etiam Cyrenae meretriculae (quae dodecamechana, quoniam in Venereo usu duodecim excogitasset modos, quibus inscensori jucundius redderetur libidinis proluvium, cognominata est) numeros superat, ac veteres omnes Tribades, Hostias, Aphias, Spinctrias, Gasalvadas, Casaritas, Prostipulas, caeteraque scortilla vinceret. Transeo Judam Israëlitam patriarcham scortatorem, Samsonem populi Dei judicem, qui non nisi scorta duxit uxores, ac Salomonem Judaeorum regem sapientissimum, qui greges meretricum pene innumerabilium habuisse proditur : quin & Caesarem dictatorem virum strenuissimum hanc ob causam omnium mulierum virum nuncupatum  : tum & Sardanapalum Babyloniorum monarcham, caeterosque innumeros meretricum potentissimos patronos ipse etiam Proculus Imperator (cf Essais 854 B) in hac arte (252) postremam gloriam reportavit, qui (ut testatur ejus ad Metianum epistola) ex captis centum Samarticis virginibus decem prima nocte inivit, omnes autem intra quindecim dies constupravit...(puis Hercule 50 vierges en une nuit !)...

lyc 682 de medicina contempta (Hadrien) 433 (de medic. oper. 393). cf Essais 768 A. Agrippa 433 DE MEDICINA OPERATRICE. CAPUT LXXXIII. (p.393 de mon édition).

... dicentes quia desperatis Hippocrates vetat adhiberi medicamina : aut si paulo religiores sunt, morbum in divorum aliquem rejiciunt, vel extremum praescribunt pharmacum, quod erit. Recipe tabellionem unum, testes numero septem, adde sacerdotem cum aqua & oleo benedictis quantum sufficit, & dispone domi tuae, quia morieris. Hinc Rasis conscius (393) aegrotantium credulae stultitiae, tum medicorum contentiosae inscitiae, utrique & aegro & medico non incautè consulens, suadet in aphorismis suis, tantum unum medicum fore eligendum, quia unius (inquit) error magnam infamiam inducit : & unius utilitas, quam in aegro efficit, collaudatur : qui autem quam plures medicorum adhibuerit, is in errorem incidit plurimum : haec Rasis : Attestaturque huic vetusta illa monumenti inscriptio, turba se medicorum periisse, atque illud Graecum proverbium : multorum medicorum introitu aegrum perdidit. Illud etiam moribundi jam Adriani dictum : Medicorum turba principem perdidit. (cf Essais 768 A) Nullum igitur pro conservanda vita sanitateque utilius consilium, quam abstinere à medicis. Corporis enim sanitas Deo debetur, non medicis, ideoque Asa Rex Juda corripitur à Propheta Domini, quia in infirmitate sua non quaesivit Dominum, sed in arte medicorum confisus est, quorum quidem consiliis qui se tradiderint, sani esse non poterunt : nec enim vita ulla misera magis, quam quae sub eorum auxilii fiducia ducitur. Esto verum, sciant medici, atque urinam scirent, omnes vires & potestates elementorum, radicum herbarum, florum, fructuum, seminum, etiam animalium & mineralium, omniumque quae parens natura producit, (394) tamen non possunt omnibus hominem nedum immortalem facere, sed quod minus est, nec levi quovis morbo aegrotantem semper sanare.O quotiens medicamen quod prodesse debuerat, non profuit, & quod debuerat excernere, non excrevit ? quotiens recedente aegro remedicandum est, & tandem, post multos labores & sumptus, vel nunc, vel paulo post, etiam vel astantibus medicis moriendum est ? Quae ergo nunc spes nobis in medicis repositio est, si (quod ipse eorum ait Hippocrates) experientia fallax sit ? Quid certi possunt promittere medici, si verum est quod Plinius scribit, nullam artem medicina inconstantiorem esse, etiamnum saepius immutari ? Multae gentes olim fuerunt, & adhuc sunt absque medicis degentes, quas videmus ultra decrepitam aetatem robustas, supra centenarios annos vivere : contrariè istos delicatiores populos, qui medicorum promissis & opera vivunt ut plurimum media aetate senescere & occumbere, qui & ipsosmet medicos plus caeteris hominibus & quasi semper aegrotare, ac immaturiore aetate decedere. Hinc ille Lacon cuidam dicenti, nihil mali habes ? respondit, quia non uxor (sic pour utor !) medico. Illoque iterum dicente, senex factus es ? respondit, quia nunquam usus sum medico, ostendens nullam esse ad sanitatem (395) & senectutem certiorem viam, quam medico caruisse... (cf lyc.680 Anonymi).

lyc 684 de mendacio les plus saincts personages ont menti Agrip. 517 inf (de theol. Prophet. 469...)

CAPUT XCIX DE THEOLOGIA PROPHETICA . (p.469... de mon édition).

... doctores autem hujus propheticae Theologiae habemus Moysen, Job, David, Salomonem, & plerosque alios veteris Testamenti canonicos scriptores & Prophetas. Novi Testamenti doctores habemus Apostolos & Evangelistas, atque vero hi omnes licet Spiritu Sancto repleti fuerint, omnes tamen alicubi à veritate defecerunt, & secundum quid fuerunt mendaces, non quod scienter, quod astu aliquid mentiti sint, hoc enim dicere perniciosissimum, atque Arrii ac Sabelli haeresibus major periculosiorque error est, totius canonicae scripturae subvertens authoritatem, in quo tamen tam maximo errore fuit olim magnus ille ac sanctus Hieronymus de reprehensione Petri, disputans adversus Augustinum : dixerat enim Hieronymus, Paulum astu mentitum. Quod si confessum fuerit, & in sacra scriptura tale mendacium admissum fuerit, mox (ut ait Augustinus) tota sacrarum literarum (470) certitudo corrueret. Cui sic monenti post plures contradictiones & erroris sui defensiones, tandem agnito errore & cognita veritate cessit Hieronymus : quod ergo dico, sacros scriptores secundum quid alicubi fuisse mendaces, intelligi volo, non sponte errantes, sed aut humanitus lapsos, aut mutata Dei sententia deficientes. Sic defecit Moyses, qui pollicitus erat populo Israël, ut educeret eum de Aegypto, & introduceret in terram promissam, & eduxit quidem de Aegypto, sed ad terram promissam non perduxit. Defecit Jonas, Ninivis cladem in quadragesimum diem pronuncians, quae tamen dilata est. Defecit Helias, praedicens mala ventura diebus Achab, quae etiam usque in obitum Achab dilata sunt. Defecit Esaias, praedicens mortem Ezechiae in crastinum, quae usque ad annos 15. prorogata est. Defecerunt & alii Prophetae, & ipsorum omnia vaticinia reperiuntur aliquando sublata aut suspensa. Defecerunt etiam Apostoli & Evangelistae. Defecit Petrus, quando reprehensus est à Paulo. Defecit Matthaeus, quando scripsit Christum nondum mortuum, dum lancea latus ejus aperuit. Verum istic defectus non est defectus Spiritus Sancti, sed aut defectus Prophetae non bene percipientis quid suggerat spiritus, vel indicet visio, aut ex aliqua mutatione facta (471) iis, de quibus vaticinabatur, unde contingit oraculi sententiam aut mutari aut differri. Hinc contingit omnes Prophetas & scriptores in aliquibus videri mendaces juxta scripturam, dicentem, Omnis homo mendax. Solus autem Christus Deus & homo, nunquam repertus est nec reperietur mendax, nec verba ejus mutabuntur aut deficient, qui solus expers mendacii & erroris oracula nunquam irritanda protulit, sicut ipse dixit : Caelum & terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt ; & quia omnis veritas est per Spiritum Sanctum, solus Christus hunc Spiritum Sanctum firmiter possidet, & nunquam dimittetur ab eo, sed requiescit in illo...

lyc 691 de mercedis cupiditate (Corax) 50 (de rhetorica 45...) Agrippa 50. DE RHETORICA.(p. 45 de mon édition)

...Erat apud Syracusas Corax, Rhetor, vir acuti ingenii & linguae promptioris, qui hanc artem mercede docebat, ad hunc accessit Tisias, cum promptam mercedem non haberet, pollicitus est duplicem, postquam ille eum ducuerit (sic) Rethoricam, quem Corax hac conditione suscepit & docuit. Hanc Tisias cum didicisset, de precio magistrum circumvenire studens, interrogavit Coracem, quid esset Rhetorica ? quo respondente, effectricem persuasionem, in praeceptorem sic argumentatus est. Quodcumque igitur de mercede dixero, si tibi me nihil debere persuasero, nihil debeo, quia non debere persuasi : si non persuasero, non debebo etiam, quia me scire persuadere non docuisti. Tum Corax hoc argumentum in Tisiam retorquere visus. Quodcumque, ait, ego quoque de mercede dixero, si me accepturum persuasero, accipiam, quoniam persuasi : si non persuasero, etiam accipere debeo, quoniam tantum discipulum erudivi, qui praeceptorem superaret. His antistrophis argumentis eos contendere audientes Syracusani exclamaverunt. Mali corvi, malum ovum ; significantes mali praeceptoris pejorem discipulum. Haud absimilem historiam refert Gellius de Protagora Sophista & Evathlo ejus discipulo. Atqui scire exactè, ornatè, graviter & copiosè dicere, pulchrum & delectabile, ac semper utile est, nonnumquam tamen turpe & importunum, saepissime vero periculosum, semper autem suspectum est : quocirca Socrates ipse Rhetores nulla aestimatione dignos censet, nec qui ullam in benè instituta Republ. debeant potentiam obtinere : & Plato illos à sua Republ. cum tragicis histrionibus & Poëtis simul excludendos censuit : nec injuriâ. Nam hoc artificio nihil periculosius civilibus officiis, ab hoc praevaricatores, tergiversatores, calumniatores, sycophantae, & caetera hujusmodi sceleratae linguae hominum nomina descendunt...

lyc 767 de musica contempta... (Antisthenes) 84 (de musica 76). Agrip. 84 CAPUT XVII. DE MUSICA. (p. 76 de mon édition).

... Et licet hanc artem suavitatem non modicam habere fateantur, communis tamen sententia est, atque ipsà experientiâ omnibus nota, esse illam vilium ac infelicis intemperantisque ingenii hominum exercitium, & qui nec incipiendi, nec finiendi rationem teneant, sicut de Archabio tibicine legitur, qui pluris conducendus erat, ut desineret, quam (76) conducendus ut caneret. De quibus tam importunis musicis, sic ait Horatius : Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos Ut nunquam inducant animum cantare rogat, Injussi nunquam desistant.

Hinc Musica ipsa ad precium & stipem semper vagabunda extitit, & lenociniorum clientela, quam nullus unquam professus est vir gravis, modestus, pudicus, fortis ; ideoque Graeci illos communi vocabulo Liberi patris artifices, sive (ut Aristoteles) Dionysiachos technitas, hoc est, artifices bacchanales appellarunt, qui improbis esse moribus magna ex parte consueverunt, vitam plurimum traducentes incontinenter, partim etiam cum inopia, quae quidem vitia & gignit & auget. Persarum ac Medorum Reges, Musicos inter Parasitos & Histriones referebant, videlicet ex opere illorum voluptatem sibi capientes, ipsos autem actores contemptui habentes : atque Antisthenes ille sapiens, cum audisset Ismeniam quendam optimum habere tibicinem, homo nequam est, inquit, non enim, si probus foret, tibicen esset, non enim, ut dicitur, ars est illa viri sobrii & probi, sed otiosi & jocantis. Hanc Scipio Aemilianus & Cato tanquam à Romanis moribus alienam aspernabantur. (77) Hinc Augusto atque Neroni probro datum est, quod Musicam avidius sectarentur. Sed Augustus correptus quidem abstinuit : Nero autem peramplius insequutus, ob hoc contemptui, ludibrioque habitus est. Philippus Rex, cum audisset filium quodam loco suaviuscecinisse, objurgatus est : Nonne pudes, inquiens, quod tam benè scias canere ? satis enimest,superquePrincipivirocanentibusaliisaudiendi otium superesse.NoncanitapudGraecosPoëtasJupiter,necpulsatcitharam, docta Pallas detestatur tibias. Apud Homerum pulsat citharoedus, praebent aures Alcyones, & Ulysses. Apud Virgilium sonat & cantat Jopas, auscultant Dido & Aeneas. Alexandro Magno quondam canente Antigonus paedagogus citharam fregit, abjecitque, inquiens, aetati tuae jam regnare convenit, non canere. Sed & AEgyptii, teste Diodoro, musicam tanquam virorum animos effoeminantem, prohibebant adolescentes suos perdiscere.EtEphorus, teste Polybio, eam non nisi ad illudendos ac fallendos homines inventam tradidit. Ac revera quid inutilius, quid contemptibilius, quid fugiendum magis istis tibicinibus, cantoribus, ac reliqui generis musicis, qui tot vocibuscanentium,praecinentium, intercinentium, occinentium, & concinentium universarum (78) avium garritus superantes, venenata quadam dulcedine, velut Syrenes hominum animos lascivientibus vocibus, gesticulationibus, ac sonis praestigiant atque corrumpunt ? -cf Essais 251 A

lyc 772 de musica contempta

(Phil.regis)(de musica p.77 de mon édition) Agrip. 84 texte complet à lyc.767

lyc 777 de navigationis periculo

epicurus faillit a se noyer mor 908. (nb code 9 pour us) vie des nautoniers meschante et malheureuse sur toutes Agrippa 317 (de oecon. in gen. 290 )

CAPUT LXVI DE OECONOMIA IN GENERE. (p. 290 de mon édition).

... (289) Quocirco oeconomia necverè ars neque scientia dici potest ;sed quaedam ex hominum opinione, usu, consuetudine,prudentia,seu etiam astutia, constans domestica disciplina:ad quam sellularia opificia & artes mechanicae omnes referuntur, quae in lino, lana, ligno, ferro, aere, metallisque variis consistunt : serviles quoque obsecundationes, tonsorum, balneatorum, cauponum,& multiplices victus acquirendi, & rem privatam amplificandae formae, quae nec ad praesidendi pertinent authoritatem, nec Reipub. regimini usquequaque conducunt, nihil divinum, nihil liberale, nihil heroicum speculantes, quam tam multae sunt, ut numerari nequeant, & hae omnes quidem serviles sunt. Pleraeque etiam sunt cognatis (290) quibusdam vitiis infames : sicut aurigae, nautae, caupones, loquacitatis vitio infames habentur, quia fabulis gaudent & rumores spargunt, similiter & tonsores & balneatores & pastores : nam hos Midae fabula, & Syllae Athenas obsidentis historia ; illos vero Batti fabella, infames fecerunt. Sic etiam cantores & tibicines & cithaeradi homines mercenarii,quiin conviviis, in aliorum oblectamentum musica instrumenta sonant, infames sunt : sed nautarum vita omnium cum infelicissima tum pessima, quorum habitatio instar carceris est, victus asperrimus, idem & immundissimus, indumenta spurca, & rerum omnium incommoditas, perpetuum exilium, semper vagi, profugi, nescii quietis, semper ventorum rabie incertis undis jactati ; aestus, frigoris, imbrium, fulgurum, famis, sitis, squaloris semper obnoxii. Accedunt ad haec Scyllae, Charybdes, Syrtes, Simplegades, tot infesta maris pericula : praeterea tempestates, quibus nihil est tristius & horribilius : & cum his omnibus pluribusque aliis malis continuum vitae discrimen. Cumque nautae hominum omnium sint infelicissimi, sunt simul omnium mortalium scelestissimi. Sed inter tam multas mechanicas artes, mercatura, agricultura, militia, medicina, causidica, potiores partes tenent ; de quibus (291) inferius per ordinem dicemus. Sed prius generalia oeconomiae fundamenta discutiamus.

lyc 873 de pictura & pictoribus Agrip. 103 CAPUT XXIV. DE PICTURA. (p. 93 de mon édition).

Pictura itaque ars est monstrosa, sed imitatione rerum naturalium accuratissima lineamentorum descriptione, & colorum debita appositione constans. Haec olim in tanto pretio fuit, ut primum gradum liberalium artium obtineret. Ipsa vero non minus libera est atque Poësis, sicut bene cecinit Flaccus :

Pictoribus atque Poetis, Quaelibet audendi semper fuit aequa potestas.

Dicitur enim Pictura non aliud quam (93) Poësis tacens : Poësis vero Pictura loquens : tam sunt sibi invicem affines. Nam sicut Poëtae, sic Pictores historias & fabulas fingunt, omniumque rerum imagines, lumen, splendorem, umbras, eminentias, depressiones exprimunt. Illud praeterea ex ipsa optica habet pictura, ut visum decipiat, ac in una imagine variatu situ, plures species intuendum oculis obfundat : & quod statuaria pertingere non potest, ipsa pervenit : pingit ignem, radios, lumen, tonitrua, fulmina, fulgura, occasum, auroram, crepusculum, nebulas, hominisque affectus, sensus animi ac pene vocem ipsam exprimit, & mentitis dimensionibus, commensurationibus, quae non sunt tanquam ea quae sunt, aut quae non ita sunt, ita tamen videri facit. Quemadmodum de Zeuxi & Parrhasio pictore narrant historici : qui quum de artis praerogativa venissent in certamen, & prior detulisset uvas pictas tanta similitudine, ud aves advolarent : alter detulit pictum velum, sic veritatem mentiens, ut ille avium judicio tumens postularet, deducto velo, ostendi picturam : tandem agnito errore, coactus est illi palmam deferre, quum ipse aves fefellisset, Parrhasius vero artificem. Et narrat Plinius in ludis Claudii fuisse picturae admirationem, quum ad regularum similitudinem corvi decepti imagine advolarunt. (94) Jam vero & celebri Triumviratu, narrante Plinio, experimento compertum est, avium cantus depicto dracone cohibitos. Habet insuper hoc pictura, ut in omnibus suis operibus plus semper intelligatur, dijudiceturque, quam conspiciatur : sicut diligentissimè haec scrutatus est Plutarchus in suis Iconibus, quumque ars summa sit, ingenium tamen ultra artem est.

lyc 970 de sapienter dictis

Agrippa 402 inf

CAPUT LXXX. DE NOBILITATE. (p. 365 de mon édition).

... Neque enim animus est prodesse pauperibus, sed nocere divitibus, quod cuivis illorum facilius est, quam prodesse, atque hac justitiae pietatisque umbra tantam saepe licentiam sibi arrogant, ut civitatibus & potentioribus vim inferant, & publica hostilitate vexent, & unde legum authoritate nullis sperare licet veniam, isti nobilitatis praetextu assequuntur gloriam, & tanquam antiqui gigantes gloriantur in peccatis suis, & cum veluti mali daemones undique quaerunt ut noceant, tunc maximè prodesse putantur, quando solum nocere desistunt, agentes ut omnibus sint terrori, amentur à nullo, cum sceleratis & flagitiosis omnibus ponentes portionem, & qui se custodiae eorum tradunt, depopulantur, & opprimunt : nec ullum hominum genus civitatibus pestilentius, quam nobiles isti, qui sibi ipsis placentes, quasi caeteris generosiores, semper superbo spiritu turgent. De quibus idcirco non malè consulit Aristophanes, inquiens, non oportere in urbe nutrire leones, sin (366) autem alti sunt, obsequi illis oportere. Horum tyrannide oppressi olim Helvetii, nobiles omnes occiderunt, & totam eorum progeniem patria extirpaverunt : hac insigni nobilium strage nomen sua virtute celebre cum libertate adepti sunt, qua plus quadraginta annis in hunc faeliciter imperant, atque regnant, semperque hoc nobilium hominum genus oderunt. Olim null (sic) erant populis gratiores, nec majoribus praemiis digni censebantur, quam qui tyrannos, eorumque stipatores, & satellites etiam, vel innoxios liberos interimerunt :quin & jurisconsulti docent, nonnunquam innoxios rectè occidi posse, si id magnopere prosit Reipub. & extincto tyranno & liberos trucidare, ne repullulet nova tyrannis : quemadmodum & Graeci, post eversum Ilium occiderunt Hectoris filium Astyanactem, ne novi belli instaurandi occasio superesset. Legamus liceat veterum temporum historicos, Titum Livium, Josephum, Egesippum, Quintum Curtium, Suetonium, Tacitum, Serenum, Tranquillum & reliquos, semper licuit decipere, honestissimum autem occidere, etiam vel veneno tollere, cujusmodi Tiberius à Julio tertius Imperator peremptus est : sed cum veneficium detestabile semper fuerit, venenum quo ille extinctus est, orbis censuit esse vitale. (367) Attentantur istis etiam sacrae literae...

(Débat important du tyrannicide au XVI ième siècle, qu’on se renvoie à Simler ou à La Boétie...)).

lyc.1056 de eo quod veritatis simplex sit oratio

C. Agrip. 3. CAPUT I. DE SCIENTIIS IN GENERALI. (p. 3 de mon édition). Chapitre intégralement reproduit,pour son intérêt et une contextualisation de la référence.

Vetus opinio est, & fermè omnium Philosophantium concors & unanimis sententia, quâ arbitrantur, scientiam quamlibet, homini ipsi pro utriusque captu ac valori nonnihil divinitatis adferre, ita ut saepe ultra humanitatis limites in Deorum beatorum choros eos referre possint : hinc varia illa & innumera scientiarum encomia prodierunt, quibus unusquisque eas artes atque disciplinas, in quibus jam diuturno exercitio ingenii sui vires exacuit, non minus ornato, quam longo sermone nititur omnibus anteferre, & vel supra caelos ipsos extollere. Ego vero alius generis persuasus rationibus, nil perniciosius, nil pestilentius hominum vitae animarumque (2) nostrarum saluti posse contingere arbitror, quam ipsas artes ipsasque scientias. Ideoque converso ordine agendum censeo, & scientias ipsas non tantis praeconiis extollendas, sed magna ex parte vituperandas esse mea opinio est, nec ullam esse quae careat justa reprehensionis censura, neque rursus, quae ex se ipsa laudem aliquam mereatur, nisi quam a possessoris probitate mutatur. Eâ autem modestiâ hanc sententiam meam à vobis accipi volo, ut me nec alios velle reprehendere, qui diversum sentiunt, nec mihi aliquid arrogare insolentius putetis. Itaque mihi in hoc à reliquis dissentienti veniam dabitis, donec à singulis per ordinem literarum facultatibus, hanc sententiam auspicabimur, non vulgaribus duntaxat argumentis, & à superficie rerum sumptis, sed rationibus firmissimis, & ex intimis rerum visceribus eductis, non illâ Demosthenis aut Chrysippi argutâ eloquentiâ, quae mihi sacras literas profitenti opprobrio esset futura, tanquam adulationes amanti si fucos dicendi sequar. Nam loqui propriè, non eloqui : & rei veritatem, non sermonis ornatum, sacrarum literarum professorem intendere decet. Non enim in lingua, sed in corde veritatis sedes est. Nec interest in dicendis veris quali sermone utamur, mendacium enim eloquentiâ verbisque (3) phaleratis indiget, ut possit hominum mentibus insinuari : veritatis autem sermo, ut scribit Euripides, simplex existit, non quaerens fucum nec pigmenta. Quod si ergo assumptum negotium absque omni eloquentiae flore (quae ea ipsa quoque nunc à nobis, etiam non tam negligenda, quam damnanda erit) vestris delicatissimis auribus offendam, ea vos precor feratis patientia, qua Romanus ille Imperator quondam cum exercitu constitit, ut audiret mulierculam : atque Archesilaus Rex interdum audire voluit raucos & inamoenae vocis homines, quo audiens postea eloquentes, plus caperet delectamenti. Memineritis illius Theophrasti sententiae apud maximos quosque & elegantissimos viros etjam (sic) rudes loqui posse, dummodo fide & ratione loquantur : atque ne quasi oscitantes vos auribus pendere sinam, quibus vestigiis & indiciis veluti canibus hanc narratam opinionem meam venatus depraehenderim, nunc proferam in medium : si modo id vos prius commonuero, scientias omnes tam malas esse, quam bonas : nec aliam nobis supra humanitatis metam afferre deitatis beatitudinem, nisi illam fortè, quam antiquus ille Serpens pollicebatur primis parentibus, inquiens : Eritis sicut Dii, scientes bonum & malum. In hoc itaque Serpente glorietur, qui gloriatur se scire scientiam (4) quod probè factitasse legimus Ophites haereticos, qui Serpentem in sacris suis colebant, dicentes ipsum in paradiso virtutis cognitionem induxisse. Astipulatur istis Platonica historia, Theutum quemdam humano generi infensum Daemonem scientias primum excogitasse, non minus offensivas, quam utiles, ut prudentissimè disseruit ille totius Aegypti rex Thamus, de scientiarum ac literarum inventoribus. Hinc est quod Grammatici plerique Daemones quasi scientes exponunt : sed esto, has fabulas suis Poëtis Philosophisque relinquamus, & non sint alii scientiarum inventores, quam homines : atque illos scimus fuisse pessimae generationis filios, filios, inquam Cain : & de quibus verè dictum est : Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione hac. Si itaque nunc scientiarum inventores homines sunt, nonne omnis homo mendax, nec est qui faciat bonum usque ad unum ? Sed esto, rursus sint homines aliqui boni, nihil scientiae ipsae bonitatis, nihil veritatis habebunt, nisi quantum ab ipsis inventoribus, vel possessoribus mutuantur vel acquirunt. Nam si in malum quempiam inciderint, noxiae erunt, illumque eo malo reddent deteriorem, ut perversum Grammaticum, vaniloquum Poëtam, mendacem Historicum, Rhetorem palponem, Memoriographum (5) ostentatorem, litigiosum Dialecticum, Sophistam perturbatorem, linguacem Lullistam, Arithmeticum sortilegum, lascivum Musicum, impudicum Saltatorem, Geometram jactatorem, Cosmographum erronem, Architectum perniciosum, Nautam piratam, Astronomum fallacem, Magum flagitiosum, perfidum Cabaleum, Physicum somniatorem, portentosum Metaphysicum, morosum Ethicum, iniquum Politicum, Principem tyrannum, Magistratum oppressorem, Populum seditiosum, Sacerdotem scismaticum, Monachum superstitiosum, prodigum Oeconomum, Mercatorem falsijurum, Quaestorem compilatorem, segnem Agricolam, Pastorem abipeum, Piscatorem maledicum, Venatorem latronem, Militem praedonem, Nobilem exactorem, Medicum occisorem, Pharmacopolam veneficum, Coquum helluonem, Alchimistam impostorem, Jurisconsultum versipellem, Causidicum mille scelerum protectorem, Tabellionem falsarum, Judicem venalem & è sublimi tribunali latronem, Theologum haereticum,& universae multitudinis seductorem. Nihil autem inauspicatius, quam ars, quam scientia impietate constipata, & malarum rerum perniciosissimus est maximus quisque artifex, & doctissimus author. Quod si etiam non tam malum, sed stultum (6) aliquem incidat, nihil illo insolentius ac importunum magis, nam praeter id, quod ille de cognata stultitia superest, tuetur illum doctrinae authoritas, habetque literarum instrumenta, quibus suam defendat amentiam, quibus caeteri stulti carentes mitius insaniunt, quemadmodum de Rhetore ait Plato : Nam quo erit (inquit) ineptior atque indoctior, hoc plura narrabit, imitabitur omnia, nihilque se indignum existimabit. Nil igitur exitialius, quam cum ratione insanire. Si quis autem vir bonus & sapiens possideat, fortassis bonae erunt scientiae ac Reipubl. utiles, possessorem autem suum nihilo reddent beatiorem : non enim (ut ajunt Porphyrius & Jamblicus) verborum accumulatio disciplinarumque multitudo beatitudo est, quae nec ullum insuper pro rationum & verborum qualitate accipit incrementum : quod si ita esset, nihil prohiberet eos, qui omnes congregaverunt disciplinas, esse beatos : hunc vero, quibus careat, nequaquam, essentque Philosophi Sacerdotibus beatiores.Vera enim beatitudo non consistit in bonorum cognitione, sed in vita bona : non intelligere, sed intellectu vivere : neque enim bona intelligentia, sed bona voluntas conjungit homines Deo, nec aliud efficiunt disciplinae foris adhibitae, nisi quia conditionem nobis quandam purgatoriam adhibent ad beatitudinem (7) aliquid conducentem, non tamen rationem ipsam, qua nobis beatitudo compleatur, nisi eis adsit & vita, in ipsam bonorum translata naturam : saepissime enim est compertum, ut ait Cicero pro Archia, ad laudem atque virtutem plus naturam sine doctrina quam doctrinam sine natura valuisse. Non igitur tam longa, tam difficili, & vix unquam perscrutabili (ut Averroistae contendunt) scientiarum omnium disciplina animum imbuere opus erit, quam ipse etjam Aristoteles beatitudinem ait valde communem, & quam cuncti facilè adipisci quaeant per disciplinam quandam & diligentiam, quam scilitet ait facilem, & quasi communem facultatem contemplandi objectum omnium nobilissimum, scilicet Deum : qui quidem tam facilis omnibus communis contemplandi actus, non syllogyzando & demonstrando perficitur, sed credendo & colendo. Quae ergo nunc scientiarum felicitas ? quae Sapientum Philosophorumque laus & beatitudo, quibus scholae omnes perstrepunt, resonantque encomiis eorum, quorum animas diris cruciatibus distrahi audiunt, videnque inferi ? Vidit haec Augustinus & timuit, exclamans illud Pauli Surgunt indocti & rapiunt caelos, & nos cum scientia mergimur in infernum.(cf Essais, Pochothèque p. 775 ... prétendue citation de St Paul...) Quod si audendum est verum fateri, tam est scientiarum omnium periculosa (8), inconstansque traditio, ut longè tutius sit ignorare, quam scire. (cf Essais 1073 C... mol chevet et sain... que l’ignorance...). Adam nunquam è beatitudinis paradiso pulsus fuisset, nisi serpente magistro didicisset scire bonum & malum. Et Paulus ejiciendos censet de Ecclesia, qui plus scire volunt, quam oportet. Socrates dum omnes fermè disciplinas perscrutatus esset, tunc primum ab oraculo sapientissimus omnium judicatus est, cum se nihil scire palam fateretur. Tam est scientiarum omnium cognitio difficilis, ne dicam impossibilis, ut prius vita tota hominis deficiat, quam vel unius disciplinae minima ratio perfectè investigari possit. Quod mihi hic affirmare videtur Ecclesiastes, cum ait : Intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub Sole, & quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat : etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. Nihil homini pestilentius contingere potest, quam scientia : haec est vera illa pestis, quae totum ac omne hominum genus ad unum subvertit, quae omnem innocentiam expulit, & nos tot peccatorum tenebris, mortique fecit obnoxios, quae fidei lumen extinxit, animas nostras in profundas conjiciens tenebras, quae veritatem damnans, errores throno collocavit. Quare jam non vituperandi mihi videntur Valentianus (nb et non Valentinianus : la correction de Villey ou de la Pochothèque p.775 note 3 paraît inutile) ille Imperator, quem acerrimum literarum hostem (9) extitisse ajunt, atque Licinius Imperator, qui literas virus ac pestem publicam dictabat : qui & Ciceronem ipsum fontem literarum abundantissimum refert Valerius tandem literas contempsisse. Tanta autem est veritatis ampla libertas, liberaque amplitudo, ut nullius scientiae speculationibus, non ullo sensuum urgenti judicio, non ullis logici artificii argumentis, nulla probatione evidente, nullo syllogismo demonstrante, nec ullo humano rationis discursu possit deprehendi, nisi sola fide : quam qui habet, is ab Aristot. in Priorum Resolutionum lib. dicitur melius dispositus quam si esset sciens : quod exponens Philoponus, ait, id esse melius cognoscentem, quam per demonstrationem, quae per causam fit : Et Theophrastus in suis Transnaturalibus sic ait : Usque ad aliquid quidem possumus per causam speculari, principia à sensibus sumentes, quando autem ad ipsa extrema & prima transierimus, non amplius possumus scire, sive quia non habemus causam, sive propter intellectus nostri infirmitatem. Et Plato in Timaeo ait, quod illa explicare plus est, quam vires nostrae sufficiant, sed credi jubet iis, qui ante dixerunt, quanquam nulla demonstrationis necessitate loquantur : fuerunt enim Academici Philosophi in precio, qui dixerunt, nihil posse affirmari : fuerunt Pyronici, & alii multi qui quidem nihil posse (10) affirmari : fuerunt Pyronici, & alii multi, qui quidem nihil affirmabant : Nihil itaque praecipuum habet scientia supra ipsum credere, ubi videlicet probitas authoris monet discipulorum liberam credendi voluntatem. Hinc Pythagoricum praesumptum illud de magistro responsum : Ipse dixit. Et Peripateticorum illud vulgatum proverbium. Unicuique perito in arte sua credendum est. Sic creditur Grammatico de verborum significationibus. Credit dialecticus de parte orationis à Grammatico acceptâ. Assumit à Dialectico Rhetor argumentationis locos. Poëta mensuras mutuatur à Musico, Geometra proportiones sumit ab Arithmetico. Astrologus utrisque fidem dat. Deinde transnaturales conjecturis utuntur naturalium, & quisque artifex rectè praesumit de statutis alterius. Habet enim quaevis scientia certa quaedam principia, quae credere oporteat, nec ullo modo queant demonstrari, quae si quis pertinacius negare velit, non habent Philosophi illi, quo contra illum disputent, moxque dicent, contra negantem principia non esse disputandum, aut ad alia quaedam extra scientiae metas relegabunt, ut si quis (dicunt) neget ignem esse calidum, projiciatur in ignem, & quaeratur ab eo quid sentiat, ita demum ex Philosophis tortores (11) fiunt & carnifices : volunt nos vi cogere fateri id, quod ratione debuerant docere. Proinde nil Reipub. insensum ac perniciosum magis, quam literae, quam scientiae, in qua, si qui (sic) eruditione & scientia praediti sunt homines, eorum arbitrio, veluti plus sapientium, plurimum res geruntur, ac plebis simplicitate multitudinisque imperitia freti, omnem Magistratus authoritatem sibi soli usurpant, unde Reipublicae status à Populari in Oligarchiam migrat, atque exinde in factiones divisa, in tyrannidem facilè transit, quam nemo unquam uspiam terrarum obtinuisse legitur sine scientia, sine doctrina, sine literis, praeter unum L. Syllam dictatorem, qui solus sine literis Rempublicam occupavit, in quo tamen literarum ignorantiae vel hoc respublica maximè debet, quod tyrannidem sponte tandem deposuerit. Praeterea omnes scientiae nil nisi decreta, & opiniones hominum sunt, tam noxiae quam utiles, tam pestiferae quam salubres, tam malae, quam bonae, nusquam completae, sed & ambiguae, plenae erroris & contentionis, atque hic nunc ita esse per singulas scientiarum disciplinas progrediendo ostendemus.

lyc. 1123 de uxore ducenda

Agrippa 318 CAPUT LXVII. DE OECONOMIA PRIVATA.(p. 291 de mon édition). Texte à lyc. 252 avec suite à lyc. 1124.

lyc. 1124 de uxore non ducenda

Agrippa 322 in pr CAPUT LXVII DE OECONOMIA PRIVATA. (p. 294 de mon édition).

... praeficitur. Denique hic uni(versus ?) vitae status est, in quo homo in diligenda (293) uxore, educandis liberis & regenda familia, tuendis rebus, gubernando domicilio, propaganda progenie, vitam omnium ducere potest felicissimam : in qua si quid cadat oneris & laboris (cadunt autem permulta, neque vero vita ulla sua cruce caret) certè hoc unicum illud onus leve & suave jugum est quod in conjugio est, si modo tales sint conjuges, quos non avaritia, non fastus, non dolus, non fraus, non insana libido, sed Deus ipse conjunxerit, ut relinquat homo patrem & matrem, & filios, & fratres, & affines, & adhaerent uxori suae, cujus amor omnium aliorum delectionem superare debet. Sic Hector videns excidendum Ilium, non parentum, non fratrum, non sui ipsius solicitudine (sic) angitur, quantum charae conjugis. Sic enim apud Homerum :

Haud equidem dubito quin concidet Ilion ingens,

Et Priamus Priamque ruet plebs armi potentis,

Sed mihi nec populi, nec charae cura parentis,

Nec Priami Regis tantum praecordia rodit,

Nec Germanorum, quamvis multique probique,

Ense sub hostili vitas in pulvere ponent,

Quam me cura sui conjunx clarissima vexat.

(294) Fateor perversas nuptias multas comitari angustias & mala multa ; cujusmodi quondam recensuit Socrates, perpetuam solicitudinem, excruciantem zelotypiam, contextum querelarum, exprobrationem dotis, grave affinium supercilium, alieni matrimonii subcensuras, varios sumptus, incertos liberorum eventus, nonnunquam orbitates, interitum generis, haeredes alienos, dolores innumeros. Adde nullam uxoris electionem ; sed qualiscunque evenerit habenda : si jucunda, si stulta, si perversis moribus, si superba, si sordida, si deformis, si impudica, quodcunque vitii est, post nuptias discitur, vix aut nunquam emendatur. Sunt perversarum nuptiarum non modica exempla...

SPIP | squelette | | Plan du site | Suivre la vie du site RSS 2.0